Charter Document - 04970001

Charter Document - 04970001


Charter Number: 04970001
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame de La Roche
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1190
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In nomine Domini amen Ego Mauricius Dei gracia Parisiensis episcopus universitati presencium ac futurorum hujus pagine attestatione notificare curamus quod dominus Guido de Levies pia et honesta consideratione ductus ad edificandam quandam novellam plantationem amore Dei et remedio anime sue et animarum parentum predecessorum suorum fratribus ibi Deo servituris in perpetuam elemosinam donavit unam carrucam de terra quam emit des Fers Dasnois et de decima duas partes quas ab hiis dem emit et unam partem nemoris quantum semita dividit versus terram datam hanc elemosinam in manu nostra resignatam benigne tribuit Sciendum autem quod de hac elemosina investivimus Guidonem quondam presbiterum de Meencort pro se et pro aliis ibi Deo se reddituris Actum apud Sanctum Victorem astantibus Petro precentore Parisiensi Nicholao presbitero Philippo canonico Haimerico capellano nostro Enardo presbitero de Balneolis fratre Stephano de Monte Fermeolo incarnationis dominice anno millesimo centesimo XC episcopatus nostri tricesimo sexto