Charter Document - 04961302
Charter Number: | 04961302 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1264 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego vero Eustachius vicecomes de Mesiaco prope Melletum et ego Eustachia ejus uxor de quorum dominio et feodo movebant predicti census et campipars et alie res dictum elemosina itionem dictis monialibus Portus Regii a predictis Petro de Meudon milite et Maria ejus uxore sub predictis modo et forma factam in omnibus et singulis articulis approbatam voluimus laudavimus et concessimus et omnia et singula predicta prout superius sunt expressa eisdem monialibus ad petitionem dictorum Petri et Marie ejus uxoris ad mortificavimus in futurum et quoad nos et heredes nostros manu cepimus garantire In cujus rei testimonium presentes litteras predictis abbatisse et conventui dedimus sigillorum nostrorum munimine roboratas Datum predicto anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo quarto