Charter Document - 04961263

Charter Document - 04961263


Charter Number: 04961263
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1255
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Ludovicus Dei gratia Francorum rex [] Notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod in nostra presencia constitutus Arnulphus de Monte Letherici recognovit se de voluntate et assensu Florie uxoris sue quandam domum suam que fuit Petri Le Mengeicier sitam in foro Montis Letherici quam a nobis tenebat ad sex denarios annui census abbatisse et conventui de Portu Regis in puram et perpetuam elemosinam concessisse Nos vero ad requisitionem ipsius Arnulphi dictam donationem volumus et concedimus et eam auctoritate regia confirmamus salvo jure in omnibus alieno dictum censum et quicquid ratione census juris habebamus ibidem memoratis abbatisse et conventui quitantes et in perpetuum remittentes intuitu pietatis Quod ut firmum sit et stabile presentes litteras sigilli nostri fecimus impressione muniri Actum Silvanecti anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto mense julio