Charter Document - 04961259
| Charter Number: | 04961259 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Will |
| Date: | 1252 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen Ego Ansellus de Insula miles testamentum meum mandavi et disposui in hunc modum in primis volo dispono ordino atque precipio quod omnia debit a mea integre persolventur et omnia fore facta mea ad plenum restituentur Ego autem lego ecclesie Vallis Beate Marie centum solid par annui redditus ad pittanciam conventus ejusdem loci in die anniversarii mei et Marie quondam uxoris mee in transversu meo de Insula accipiendos monialibus de Porreiis quadraginta solidos annui redditus ad pittanciam conventus in die anniversarii mei et dicte uxoris mee leprosis de Insula viginti solid annui redditus ecclesie Beate Marie de Insula viginti solid annui redditus in die anniversarii mei et dicte uxoris mee ecclesie Beate Marie de Laica viginti solidos annui redditus ad pittanciam conventus in die anniversarii mei et Marie uxoris mee ecclesie de Conflentio similiter capellano domus mee de Vallemonda viginti solidos annui redditus ecclesie de Vallemonda decem solidos annui redditus administrationem unius lampadis que nocte dieque ardeat ante altare beate Marie ecclesie de Nogento quinque solid annui redditus administrationem unius lampadis ante altare beate Marie capellano leprosorum de Insula decem solidos annui redditus capellano de Bullencurt viginti solidos annui redditus in censu meo de Bellencourt percipiendos presbytero de Vallemonda decem solidos annui redditus in censu meo de Vallemonda pro anniversario meo priori de Vallemonda decem solidos annui redditus in die anniversarii mei et dicte uxoris mee et ut faciat anniversarium meum fieri in abbacia Sancti Martini de Pont[isara] fratribus de Maflier de ordine Grandimontis quinque solidos annui redditus domui dicti site ante ecclesiam Beate Marie decem solidos annui redditus Volo autem quod omnes predicte elemosine annui redditus stabiles sint et perpetue nec possint de cetero a me vel ab alio revocari predicta Volo ordino et dispono atque precipio quod omnes predicte elemosine ecclesiis illis que assignate sunt reddantur annuatim post Purificationem beate Marie in transversu meo de Insula nec aliquis in dicto transversu meo aliquid percipiat seu recipiat donec dicte elemosine ad plenum fuerint persolute Ego vero Ansellus omnes receptores elemosinarum mearum predictarum rogo quantum possum ut unusquisque scilicet tam conventus quam presbyteri cantari facient triginta missas pro salute anime mee et Marie uxoris mee Volo etiam quod omnes scient me sepulturam meam elegisse in ecclesia Vallis Beate Marie Parisiensis dyocesis juxta patrem meum et matrem meam et peto abbatem et conventum illius loci ut ubicumque me mori contigerit citra mare corpus meum requirent Item ego lego centum lib par ad maritandum pauperes puellas filias militum terre mee et circa pauperibus mulieribus et dominabus terre mee et circa centum lib tur prout executores mei melius viderint expedire leprosis de Insula viginti lib tur capellano domus mee de Vallemonda centum solid tur capellano de Bellencourt centum solid par pauperibus terre mee et circa in vestimentis et calciamentis centum lib par fratribus Jacobicis Par centum solid par fratribus minoribus par centum solid par fratribus minoribus de Pontisara centum solidos tur Item lego Stephano armigero meo decem lib par et unum bonum roncinum si roncinus ejus non fuerit competens fauconnariis meis Giloni et Guillelmo unicuique decem lib par Bertaude venatori meo decem lib par Nigello decem lib par Petro de Cormelliis decem lib par Blancheto decem lib tur domicelle Alisie que deservit uxori mee decem lib tur Ricardo Anglico viginti lib turonisi per me fuerit assignatus Johanni Heraudo decem lib par Guillelmo quondam fauconnario meo decem lib tur Ade de Villaribus nepoti meo viginti lib par Ansello fratri ejus viginti lib par Gateio nepoti meo viginti lib par domino Herberto capellano meo viginti lib par Guichardo clerico meo viginti lib par Herbertulo servienti meo centum solid tur Guichardo gasifero meo quadraginta solid par unicuique aliorum viginti solidos Bovero de Novavilla triginta solid par Thome Anglico viginti solid Ad reparacionem ecclesia de Nogento viginti solid par ecclesie de Lalovill viginti solid par ecclesie de Nigell viginti solid ecclesie de Campaniis viginti sol ecclesie de Franvill viginti sol ecclesie de Joiaco viginti solid ecclesie de Ivriaco viginti solid ecclesie de Mariel viginti solid ecclesie de Villaribus viginti solid ecclesie de Poreriis centum solid ecclesie Sancti Petri Belvacensis quadraginta solid ad fabricam ecclesie Rothomagensis similiter Carnotensis similiter ecclesie Parisiensis viginti solidos Omnia predicta lego ad fabricam seu reparationem ecclesiarum predictarum Item lego domibus leprosorum subscriptis de Aronvilla viginti solid de Nigella viginti s de Houdent viginti solid de Berevill viginti solid de Amis decem solid de Valleng decem solid de Chaurriaco decem solid de Caverniaco de Amblemoill viginti solid de Cormelliis in Vulgasino decem solid de Charcio decem solid Domibus Dei de Pontisara de Bellomonte de Chambliaco scolaribus Sancti Honorati Par Sancti Thome de Lupera unicuique quadraginta solid monialibus de Gondifonte viginti lit tur ad emendum redditum ad pittanciam conventus in die anniversarii mei et Marie quondam uxoris mee monialibus Sancti Anthonii Par quadraginta solid in die obitus mei ad pittanciam filiabus Dei Par quadraginta solid in dei obitus mei ad pittanciam monialibus Sancte Marie de Tessauro viginti lib tur ad emendum redditum ad pittanciam conventus ecclesie de Conflencio viginti libras tur similiter ad usum conventus canonicis de Marchasie Rad[ulfi] viginti lib tur ad emendum redditum ad pittanciam conventus in die anniversarii mei et Marie quondam uxoris mee Volo etiam quod post decessum meum de residuo mobilium meorum capientur IIII lib tur que de consilio domine mee Regine mittentur in subsidium Terre Sancte et si quid de mobilibus meis residuum fuerit volo et ordino quod ecclesiis predictis pauperibus filiabus militum et pauperibus militibus et dominabus et etiam pauperibus in vestimentis et calciamentis distribuatur prout executores mei melius viderint expedire Lego etiam pro fore factis meis emendendis ducentas libras par Volo etiam dispono et ordino atque precipio quod tota hereditas mea teneatur et alligetur ad omnia legata integre persolvenda et fore facta mea emendenda si possum de jure et mobilia mea ad hoc non sufficient Si autem non possum de jure volo quod omnes conquestus mei et quinta pars hereditatis mee ad predicta teneantur et obligentur Hujus vero testamenti exequtores constituo abbatem Beate Marie de Valle dominum Guidonem dictum Malum Vicinum dominum Guidonem de Caprosia dominam Clementiam uxorem meam dominum Ansellum de Menonvilla magistrum Petrum de Avalio canonicum Belvacensem Volo etiam et ordino atque precipio quod predicti exequtores mei in omnibus utantur consilio domine mee Blanchie excellentissime regine Si vero non omnes predicti exequtores mei interesse potuerint duo ex illis tantum testamenti mei nichilominus exequentur cum consilio domine regine Volo etiam et ordino quod ipsa sit superior in omnibus Actum anno Domini MCC quinquagesimo secundo mense julio in vigilia beate Marie Magdalene
