Charter Document - 04960318

Charter Document - 04960318


Charter Number: 04960318
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1268 - 1269
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis [] Matheus dominus Marliaci salutem in Dno Noveritis quod in presencia nostra constituti Thomas de Chaumusson miles Margareta ejus uxor recognoverunt se vendidisse abbatisse et conventui de Portu Regis quidquid dicti Thomas de Margareta possidebant apud Alnetum at apud Germani Villam videlicet prata census hostisias redibensias seu droituras et unum hebergamentum apud Alnetum Que ommia movere de feodo nostro dicebant predicti Th et M Que ommia vendiderant dictis abbatisse et conventui Portu Regis pro precio sexties viginti librarum parisiensium eisdem jam solutarum Renonciantes [] Nihil juris proprietatis [] retinendo [] Nos vero et Margareta uxor nostra de rebus predictis [] venditionem a dicto Thomas et ejus uxore factam laudamus approbamus ad mortificamus salvo tamen nobis et successoribus nostris jure omnimode justicie in locis predictis Volumus et concedimus [] Pro quibus venditione et quitatione [] ad mortificandis confitemur nos recepisse a predictis abbatissa et conventus XX libras parisiensium in pecunia numerata In cujus rei testimonium presentes litteras dictis abbatisse et conventus et eorum monasterio ad petitionem dictorum Th et M dedimus sigillatas Actum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo octavo mense martio