Charter Document - 04960316

Charter Document - 04960316


Charter Number: 04960316
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Purchase
Date: 1268
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Omnibus [] Officialis Curie Parisiensis [] Notum facimus quod dominus Thomas dictus de Chamusson miles et nobilis domina Margareta ejus uxor recognoverunt in jure coram nobis se vendidisse abbatisse et conventui de Portu Regis omnia que habebant apud Alnetum et apud Germainvillam in feodo domini Mathei de Marliaco militis videlicet prata census hostisias droituras et unum herbegagium situm apud Alnetum Que omnia onerata sunt in duodecim denariis parisiensibus qui debentur priori de Castroforti et in uno sextario sigilinis annui redditus qui debetur Domui Dei de Caprosia et quamdam peciam terre contiguam predicto herbegagio in censiva prioris de Caprosia [] oneratam in viginti denarios par reddendos annuatim dicto priori in festo sancti Remigii pro sexies vigenti libris parjam sibi solutis [] et per fidem promisit [] In cujus rei testimonium ad precem dictorum Thomas et Margareta sigillum Parisiensis curie [] Datum anno Domini MCC sexagesimo octavo mense septembri