Charter Document - 04960311

Charter Document - 04960311


Charter Number: 04960311
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ammortisement
Date: 1267
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis [] Officialis Curie Parisiensis [] Notum facimus quod in presentia nostra constituti Hugo et Herricus armigeri fratres de Villa Stagni asseruerunt quod Johanes de Latiniaco aurifaber civis parisiensis dederat in perpetuum abbatisse et conventui de Portu Regis et Marie et Agneti filiabus ejusdem Johannis loca inferius annotata Videlicet torcular situm juxta Meudon quod appellatur torcular comitis vel de Contignies item quinque arpenta vinearum in una pecia item sexaginta solidos minuti census et tres droituras et dimidiam ad dictum torcular pertinentes Asseruerunt quod predictus Johannes omnia tenuerat in feodum a dictis fratribus tanquam primis dominis feodi Voluerunt igitur et concesserunt quod predicte abbatissa et conventus teneant in manu mortua [] tanquam primi domini feodi [] a mortificaverunt [] Pro qua a mortificatione recognoverunt se recepisse LX a libras parisiensium in pecunia numerata Renunciantes [] In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum Curie Parisiensis duximus apponendum Datum anno Dni millesimo ducentesimo sexagesimo septimo die veneris port festum Beati Andree apostoli