Charter Document - 04960304
Charter Number: | 04960304 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1264 - 1265 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Petrus de Meudonno miles et Maria ejus uxor salutem in Domino Noverunt universi quod nos vendidimus concessimus et quitavimus ex nunc in perpetuum in manu mortua religiosis mulieribus abbatisse et conventui de Portu Regis totas terras arabiles quas habebamus apud Boeinville in territorio quod dicitur Sicheval et omnia et singula que habebamus tenebamus et percipiebamus ad locum predictum tam in pressorio campiparte censu reditibus et rebus omnibus aliis et singulis quibuscumque que omnia movebant de hereditate dicte domine sita in feodo domini Eustachii vicecomitis de Mesiaco pro quator viginti libris parisiensium jam nobis solutis redditis in pecunia numerata de quibus tenemus nos pro pagatis penitus et expresse Renunciantes exceptioni non numerate pecunie et non recepte et ne possimus dicere nos in contractu presenti fuisse deceptos in toto vel in parte vel etiam lesos esse quitantes et remittentes eisdem religiosis mulieribus omne jus dominium possessionem proprietatem quod vel quam habebamus aut habere poteramus quoquo jure in predictis tenenda in perpetuum a predictis abbatissa et conventu in manu mortua absque coactione vendendi alienandi aut extra manum suam ponendi Et promittimus bona fide quod contra venditionem concessionem et quitationem predictas per nos aut per alios jure aliquo communi vel speciali nullatenus de cetero veniemus sea predictas terras cum omnibus et singulis predictis rebus garantizabimus et liberabimus in judicio et extra nostris sumptibus propriis et expensis contra omnes preterquam contra dominum regem Promittimus etiam quod si terre predicte cum rebus censibus pressoragio campi parte predictis sex libras parisiensium annui redditus non valerent nos sex libratas redditus super terra nostra de Meudonno perficere teneremus nos eisdem religiosis mulieribus quantum ad hec et heredes nostras et dictam terram nostram specialiter obligando Preterea Agnes filie dicte domine ex ipsa domina et defuncto Buchardo de Baseincort quondam ejus marito suscepta predictam venditionem voluit concessit laudavit et ratam habuit et quitavit penitus et expresse et de non veniendo contra fidem in manu dicte abbatisse prestitit corporalem Nos vero Eustachius predictus vicecomes de Mesiaco predictam venditionem ut dictum est in manu mortua factam ratificamus volumus concedimus et laudamus et approbamus et promittimus bona fide quod contra nullatenus de cetero veniemus sed predicta omnia et singula predictis abbatisse et conventui in manu mortua garantizabimus quantum ad nos pertinet et heredes nostros In quorum omnium testimonium memoriam et munimen et ut predicta robur optineant perpetue firmitatis sigilla nostra presentibus duximus apponenda Datum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo quarto mense februarii