Charter Document - 04960300

Charter Document - 04960300


Charter Number: 04960300
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Purchase
Date: 1263 - 1264
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis [] Officialis Curie Carnotensis salutem in Domino Noveritis quod in nostra presentia constitutus Guido dictus de Bordis dicens se habere de hereditate sua res inferius annotatas videlicet tria arpenta terre sita in territoria de Busseio prope terram Roberti Senescalli sex arpenta terre prope pratum a Lestandart sex arpenta inter duo prata et unum arpentum sub prato quatuor arpenta que fuerunt Assignati et Quinee defunctorum septem arpenta que fuerunt medietarii ipsius Guidonis de Tyverval duo arpenta juxta pratum et quinque quarteria cum salicibus in eis existentibus quatuor arpenta ante Portam Campanie Que quidam res sita sunt inter terram Symonis dicti Le Juge militis prope leprosariam de Bena ex una parte et terram Philippi de Tyceio prope Tyverval ex altera Et confessus fuit se dictas res omnes cum censu proprietate jure dominii et feodi que in eisdem rebus habebat vendidisse ad usus et consuetudines patrie religiosis mulieribus abbatisse et conventui de Portu Regis cisterciensis ordinis producentis libris turonensium solutis ipsi venditori in pecunia numerata Quas res venditas cum proprietate [] quitavit dictis religiosis in futurum [] Promittens [] Immo eas garantizabit et defendet contra omnes ad usus et consuetudines patrie pena quadraginta librarum turonensium apposita si dictas res venditas contigerit evinci a dictis religiosis [] Emmelina vero uxor dicti venditoris coram nobis constituta voluntate spontanea et assensu predicti sui mariti omnia supradicta voluit laudavit et concessit [] Promittens [] In cujus rei testimonium et munimen sigillavimus presentes litteras sigillo curie Carnotensis Datum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo tercio mense marcio