Charter Document - 04960295

Charter Document - 04960295


Charter Number: 04960295
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1263
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Ludovicus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes et futuri quod in nostra presentia constitutus Guillelmus de Meuduno armiger recognovit se habere et pacifice possidere in villa de Villaribus et ejus territorio res inferius nominatas Scilicet quadraginta quinque arpenta terre arabilis vel circiter sita in diversis locis item XI arpenta nemoris [] Que omnia et singula movebant de hereditate propria ipsius Guillelmi et in quibus justiciam simplam habebat et eadem a nobis in feodum immediate tenebat Que omnia [] recognovit se vendidisse [] religiosis mulieribus abbatisse et conventui Beate Marie Portus Regis et ipsi ecclesie in perpetuum [] Preterea dilectus clericus noster magister Reginaldus de Eura ad hoc de mandato nostro deputatus cui fidem etiam adhibemus per litteras nostras nobis rescripsit quo Johannes Gibeloti frater dicti Guillemi in sua presentia constitutus venditionem istam voluit laudavit et approbavit et ratam habuit et firmam et in manu nostra ipsi ecclesie quitavit Et quod prefatus Johannes Gibeloti recognovit in presentia dicti clerici nostri se vendidisse eisdem monialibus et earum ecclesie octo libras parisiensium annui redditus quos habebat pro portione sua ipsum contingente in bonis stephani fratris sui constitutis apud Villers pro octies viginti libris parisiensium jam sibis solutis sicut confessus est coram magistro predicto Promittens pro se et pro omnibus et singulis heredibus suis [] Et nos predictas venditiones concedimus et ratas habemus quantum in nobis est et eas auctoritate regia confirmamus Volentes quod prefate abbatissa et conventus et earum ecclesia premissa teneant in manu mortua et possideant in perpetuum pacifice et quiete salvo in omnibus aliis jure nostro et jure etiam alieno Quod ut ratum et stabile permaneat in futurum presentes litteras fecimus sigilli nostri impressione muniri Actum apud Sanctum Germanum in Laya anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo tercio mense junio