Charter Document - 04960290

Charter Document - 04960290


Charter Number: 04960290
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Ammortisement
Date: 1262
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Guido miles dominus Caprosie notum facio tam presentibus quam futuris me concessisse religiosis mulieribus abbatisse et conventui de Portu Regis ut liceat eis in manu mortua et in perpetuum tenere de me ad unum denarium tantummodo annui census mihi vel heredibus meis a dictis religiosis singulis annis ad festum Sancti Remigii persolvendum unam peciam prati continentem ut dicitur unum arpentum dictum le pre de Branche situm apud Bequencort in censiva mea quod pratum fuit quondam defuncte Emmeline la Galopine Quito insuper et remitto dictis religiosis octo denarios quos in dicto prato pro trossis percipere solebam annis singulis et habere salva tamen omni justicia mihi vel heredibus meis in prato supradicto In cujus rei testimonium et munimen presentes litteras sigilli mei munimine roboravi Actum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo secundo mense octobri