Charter Document - 04960288
Charter Number: | 04960288 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1262 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturi G[uerinus] humilis abbas Vallium Sarnaii et G[uido] dominus de Caprosia miles eternam in Domino salutem Noverint universi quod defunctus dominus Herveus de Caprosia miles in extremis laborans sane tamen mentis suum testamentum condidit nos ejusdem testamenti executores constituens et inter alia propter devotionem quam ad monasterium Portus Regis habebat tam propter inopiam dicti monasterii cum plures ibi essent persone institute quibus facultates dicti monasterii minime suppetunt quam propter dilectionem quam habebat erga dictum monasterium contemplatione duarum suarum filiarum monialium ejusdem monasterii quarum obtectu dictum cenobium nundum fuerat aliquod temporale commodum assecutum Fidei nostre commissit ut ob remedium anime sue de bonis suis aliquos annui redditus prout nobis videretur expediens dicto cenobio assignaremus Nos vero onus testamenti subire volentes habita ratione facultatum dicti militis diligenti deliberatione super hoc habita dicto monasterio de bonis dicti militis quadraginta quatuor et dimidium arpenta nemoris sita in una pecia super Vallem Morosam contigua nemori Campi Garnerii que movent de heredibus dicti Hervei in perpetuam elemosinam ab eodem cenobio in posterum possidenda assignavimus Et promittimus executorio nomine dicti defuncti quod contra assignationem hujusmodi de cetero nullatenus veniemus Hec autem acta de voluntate auctoritate et consensu Anselmi primogeniti dicti defuncti domini Hervei et matris ipsius Anselmi relicte dicti defuncti qui in presentia nostra premissa voluerunt et laudaverunt et de non veniendo contra fidem suam prestitit dictus Anselmus in manu abbatis Vallium Sarnaii spontaneus ex mera et libera ipsius voluntate Preterea nos Guido qui sumus primus dominus feodi nemoris supradicti de voluntate et assensu primogeniti nostri presentis volumus et concedimus quod religiose predicte et monasterium eorum in perpetuum habeant teneant et possideant dicta arpenta nemoris in manu mortua sine coactione vendendi aut extra manum ponendi Et promittimus tanquam primus dominus feodi nemori predicti quod contra concessionem hujus manus mortue per nos vel per alios nullatenus de cetero veniemus sed garantizabimus contra omnes qui se dicerent primi domini retenta nobis garenna et heredibus nostris in dicto nemore cum omni justicia que pertinet ad baronem quales ibidem habere consuevimus Et ut premissa robur obtineant firmitatis perpetue nos abbas predictus in testimonium sigillam nostram semel et nos Guido predictus in testimonium similiter predicte assignationis ac etiam in testimonium manus mortue predicte sigillum nostrum bis presentibus litteris duximus apponendum Datum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo secundo mense octobris