Charter Document - 04960287

Charter Document - 04960287


Charter Number: 04960287
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1262
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ludovicus Dei gratia Francorum rex Notum facimus universis quod Herricus de Navibus in presentia nostra constitutus recognovit quod de novem libris parisiensium quas annuatim percipiebat [] dedit abbatisse et conventui de Portu Regio [] Nos autem ad petitionem dicti Herrici dictam donationem volumus concedimus et auctoritate regia confirmamus [] salvo censu nostro et retenta nobis omnimodo justicia in predictis ac salvo etiam jure in omnibus alieno Quod ut ratum et stabile permaneat presentes litteras sigilli nostri fecimus impressione muniri Actum apud Argentolium anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo secundo mense octobri