Charter Document - 04960282
| Charter Number: | 04960282 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Purchase |
| Date: | 1261 - 1262 |
| Date type: | Internal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis [] Officialis Curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod coram nobis Matildis uxor Christiani Archarii et coram clerico nostro ad hoc specialiter destinato dictus Christianus maritus dicte Matildis impotens corpore compos autem mentis constituti asseruerunt quod possidebant ex eorum proprio conquestu unam peciam prati continentem sex arpenta uno quarterio minus sitam apud Sanctum Leodegarium in Nevelina juxta nemus de Vegre in censiva comitis Montisfortis oneratam in quindecim denariis parisiensibus censualibus solvendis in festo Sancti Johannis Baptiste annuatim Quam peciam prati recognoverunt se vendidisse abbatisse et conventui de Porreis pro quinquaginta libris turonensibus ipsis venditoribus jam solutis in pecunia numerata Cedentes et transferentes in dictas abbatissum et conventum et earum monasterium omnes jus dominium [] Nichil juris dominii [] retinentes Promittentes fide data quod contra venditionem predictam jure aliquo ratione aliqua per se vel per alium non venient in futurum Et quod dictam peciam prati sicut se comportat garantizabunt [] contra omnes propriis sumptibus Nec non et quod solvent dictis religiosis septem libros turonenses nomine pene cum omnibus costamentis expensis et damnis credendo super hoc solo juramento procuratoris dictarum religiosarum absque alia probatione si dictam venditionem in toto vel in parte retrahi contigerit Et de recta garandia [] se et heredes suos et omnia bona sua mobilia et immobilia presentia et futura obligarunt Renunciantes [] Preterea Guillotus et Jaquetus liberi dictorum Christiani et Matildis in nostra presentia constituti predicta omnia laudaverunt et quitaverunt et de veniendo contra fidem in manu nostra corporaliter prestiterunt Datum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo primo mense martio
