Charter Document - 04960281
| Charter Number: | 04960281 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1261 |
| Date type: | Internal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Petrus de Castris miles salutem in Domino Notum facio presentibus et futuris quod ego volo et concedo quod abbatissa et conventus de Portu Regis suo et monasterii sui nomine teneant et in manu morta quiete et pacifice in perpetuum possideant quantum in me est sine coactione vendendi aut extra manum suam ponendi unum modium bladi quem defuncta Agnes quondam domina Marliaci ob remedium anime sue et Buchardi filii sui primogeniti dedit dictis abbatisse et conventui in puram elemosinam et perpetuam capiendum eisdem singulis annis apud Fontanetum versus Corbolium de proventibus terrarum suarum qui proveniunt vel provenire debent ad granchiam dicte defuncte sitam in dicta villa que omnia supradicta primo de meo feodo movent [] Promittens bona fide quod contra hujusmodi concessionem per me vel per alium in posterum venire nullatenus attemptabo Immo dictum modium bladi dictis monialibus garantizabo dictis monialibus contra omnes tanquam primus dominus [] Ysaura vero uxor mea hanc concessionem voluit et concessit et quicquid ibidem habebat jure dotalicii vel alio quoquo modo quitavit dictis monialibus fide data Et pro concessione ista facienda ego et uxor mea predicta recepimus quindecim libras parisiensium de bonis dictarum abbatisse et conventus in pecunia numerata In cujus rei testimonium et munimen presentes litteras sigilli mei munimine roboravi Actum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo primo mense septembris
