Charter Document - 04960264
| Charter Number: | 04960264 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1255 |
| Date type: | Internal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos Guillelmus de Autonno miles senescallus Bellicadri pro domino rege Francie Notum facimus universis ad quos presentes littere pervenerint quod nos dedimus et concessimus in elemosinam monialibus abbatie de Porreis XL solidos parisiensium annui redditus quamdiu Maria filia nostra monialis dicte abbatie vixerit in granchia nostra de Erovilla infra octabas Nativitatis Domini apud Sanctum Scubiculum eisdem monialibus annis singulis persolvendos Quos denarios si ad dictum terminum heredes mei non persolverint pro qualibet die in quibus in solutione denariorum defecerint eisdem monialibus duos solidos pro pena die qualibet solvere tenebuntur In cujus rei testimonium presentes litteras dedimus sigillo nostio sigillatas Actum apud Porreis anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto die Jovis post festum Beati Nicholai hyemalis
