Charter Document - 04960254
Charter Number: | 04960254 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1249 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Officialis Curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod in presencia nostra constitutus Arnulphus de Monte Letherico dictus Carnifex recognovit coram nobis se dedisse et concessisse in puram et perpetuam elemosinam abbatisse et conventui de Porreis tria arpenta venearum sita apud Boissiacum subtus Sanctum Ionium in censiva domini de Merevilla ad quadraginta denarios ut dicitur census capitalis retento tamen in predictis vineis sibi quandiu vixerit usufructu Tenebitur autem solvere dictis monialibus quoddam duplarium vini dictarum vinearum quandiu vixerit annuatim Preterea dedit et concessit eisdem monialibus in elemosinam quandam domum sitam apud Montem Lethericum in mercato in censiva domini regis ad sex denarios censuales retento in eadem quandiu vixerit usufructu Promittens fide data quod contra predicta omnia vel aliquid predictorum per se vel per alium non veniet in futurum [] Datum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo nono mense maio