Charter Document - 04960249

Charter Document - 04960249


Charter Number: 04960249
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1248
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis Bucherdus Malliaci dominus salutem in Domino Noverint universi quod ego volo concedo et approbo de assensu et voluntate Agnetis uxoris me concessiones et donationes quas fecit domina Mabilia matertera mea de assensu et voluntate domini Mathei de Malliaco patrui mei mariti ejusdem Mabilie abbacie de Portu Regio et monialibus ibidem deo servientibus cisterciensis ordinis parisiensis dyocesis videlicet quidquid habent et possident dicte moniales apud Chaagnaium apud Broisin et in decima de Coperia et in duobus arpentis prati sitis subtus Germevillam que Guido clericus de Porta petra vendidit dictis monialibus et in terra de Villerat et de Alneto et in terra que fuit defuncti Petri de Noisiaco militis et XXX libras que fuerunt date pro terra de Chaagnaio et decimam de Reets et decimam de Volers que luit domini Hugonis de Joiaco militis et decimam de Tonsus et duodecim arpenta terre arabilis que dedit eisdem monialibus domicella Eremburgis de Oussegniis pro Johanna filia sua et etiam domos de Portu Regio et si quid juris possessionis vel proprietatis in situ loci abbacie supradicte habebat vel habere poterat eisdem concedo et omnia alia quecumque que habent et possident in domino ejusdem Mabilie matertere mee et etiam in dominio domine Matildis matris mee sive in feodis vel retrofeodis earumdem a quibuscumque eisdem fuerint concessa vel donata dictis monialibus concedo habenda et in perpetuum possidenda promittens quod contra concessiones et donationes predictas per me vel per alium non veniam in futurum Quod ut ratum et stabile permaneat presentes litteras sigilli mei feci munimine communici Actum anno Domini MCCXLVIII mense julio