Charter Document - 04960248

Charter Document - 04960248


Charter Number: 04960248
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1248
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis [] officialis curie Parisiensis salutem in domino Notum facimus quod in nostra presentia Guillermus de Solario gener Johannis de Solario et Maria ipsius Guillermi uxor dicti Johannis filia asseruerunt quod possidebant apud Malliacum quemdam peciam vinee in territorio quod vulgariter dicitur Rivus furtatus inter vineas Emeline de Puteo matertere ejusdem Guillermi quietam et liberam ab omni censu onere consuetudine et costuma excepta decima de conquestu ab ipsis Guillermo et ejus uxore communiter facto constante matrimonio inter ipsos partim et partim ex hereditate ipsius Guillermi Quam siquidem vineam ita quietam et liberam necnon et quidquid juris et proprietatis domini et justicie habebant [] recognoverant se vendidisse religiosis mulieribus abbatisse et conventui de Portu Regis pro viginti quatuor libris parisiensium jam ipsis venditoribus traditis et solutis prout confessi sunt coram nobis Promittentes [] Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo octavo mense junio