Charter Document - 04960246
Charter Number: | 04960246 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Assignment |
Date: | 1247 - 1248 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Guido dictus Malus Vicinus miles notum facio universis quod cum domina Aalipdis de Chantilliaco quondam soror mea ante obitum suum legavisset abbatisse et conventui de Portu Regis cisterciensis ordinis duodecim libras parisiensium annui redditus super quintum hereditatis sue et ad hoc quintum non sufficeret et alias super dicto quinto usque ad duodecim libras annui redditus apud Vallem Guidonis legavisse et dictum quintum valeret tantummodo viginti libras annui redditus ego Guido a quo dicta domina dictam terram tenebat nomine heredum ipsius defuncte assignavi eisdem abbatisse et conventui octo libras parisiensium annui redditus percipiendas in denariis quos homines de Calidis Furnis debebant annuatim predicte domine in festo Beati Dyonisii Et concedo ut predicte abbatissa et conventus predictas octo libras possideant in manu mortua [] salvo tamen jure meo contra alios quoscumque qui aliquid de dictis octo libris evincerent [] Et promitto quod contra non veniam [] In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli mei munimine roboravi Datum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo septimo mense februarii