Charter Document - 04960241

Charter Document - 04960241


Charter Number: 04960241
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1246 - 1247
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Officialis Curie Parisiensis in Domino salutem Notum facimus quod in presencia nostra constitutus Rogerius de Villa Davrei armiger asseruit quod Stephanus de Meudon miles dederat in perpetuam elemosimam monialibus de Porrois cisterciensis ordinis quamdam vineam apud Meudon sitam in loco qui dicitur Le Perier Que vinea movebat de feodo et dominio suo Quam donationem voluit et concessit Volui etiam quod dicte moniales teneant dictam vineam in manu mortua promittens fide in manu nostra prestita corporali quod contra istam concessionem non veniet per se vel per alium sed et heredes suos per presens instrumentum de non veniendo contra obligavit Recognovit autem dictus Rogerus se recipisse de dictis monialibus quinquaginta solidos parisiensium in pecunia numerata pro hujusmodi quittatione facienda Quod ut ratum et firmum sit presentes litteras impressione sigilli Curie Parisiensis roboravimus Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo sexto mense aprili