Charter Document - 04960236
| Charter Number: | 04960236 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1245 - 1246 |
| Date type: | Internal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Guido dominus Caprosie notum facio quod de voluntate Helissendis uxoris mee et heredum meorum volo et concedo emptionem quam fecerunt a Johanne de Alneto armigero abbatissa et conventus Portus regii in villa de Villemorier et ejusdem ville territorio in terris nemoribus [] que movebant de feodo et dominio meo Volo etiam et concedo quod omnia predicta dicte abbatissa et conventus nomine monasterii sui teneant pacifice in perpetuum in manu mortua [] Promittens quod ego et heredes mei in predictis rebus racione feodi vel dominii aliquid de cetero non reclamabimus [] salva tamen magna justicia videlicet multri raptus homicidii furti et duelli Datum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo quinto mense februario
