Charter Document - 04960235

Charter Document - 04960235


Charter Number: 04960235
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1245
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis curie parisiensis in Domino salutem Notum facimus quod in nostra presencia constitutus Johannes armiger de Alneto recognovit se vendidisse et in perpetuum quitasse abbatisse et conventui de Portu Regis ordinis cisterciensis pro septies viginti libris parisiensium jam sibi solutis quicquid juris juridictionis et dominii habebat vel habere poterat quocumque modo apud Vallem Mori juxta Portum Regis et in territorio ejusdem ville de Valle Mori in terris nemoribus pratis censibus domo reditibus droituris hosticiis et rebus omibus aliis quibuscumque nichil juris dominii juridictionis proprietatis seu possessionis in rebus sibi aut successoribus sui in posterum retinens Renuncians expresse actioni et exceptioni non numerate non tradite et non solute pecunie promisit enim dictus Joharnnes fide in manu nostra prestita corporali quod contra venditionem et quitationem hujusmodi per se vel per alios non venient in futurum et quod venditionem predictam dictis abbatisse et conventui garantizabit et liberabit ad usus et consuetudines Francie contra omnes Petrus vero de Alneto miles pater dicti Johannis et Gazo armiger frater dicti Johannis coram nobis constituti venditionem istam voluerunt et laudaverunt et quitaverunt dictis abbatisse et conventui in perpectum quicquid juris et dominii habebant vel habere poterant quocumque modo in rebus superius annotatis et de non veniendo contra fidem in manu nostra corporaliter prestiterunt Datum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo quinto mense augusto