Charter Document - 04960226

Charter Document - 04960226


Charter Number: 04960226
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1244
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Officialis Curie Carnotensis salutem in Domino Noverint universi quod in nostra presentia constituti Simon de Valle Cresonis et Matildis uxor ejus recognoverunt se vendidisse abbatisse et conventui Portus Regis duas pecias vinearum et hereditate dicte Matildis moventes quorum una que vocatur vinea de Mers sita est apud Vernolium versus Vernoletum juxta vineam abbatis et conventus de Alba Curia et altera pecia que vocatur Planta de Batetz sita est inter Vernolium et Boullart Que due pecie vinearum circa tria arpenta continere dicuntur et pro qualibet dictus Simon et Matildis uxor ejus novem denarios parisienses censuales nomine arpenti et dimidii vinee reddere consueverunt nobili viro Matheo de Malliaco in cujus feodo et censiva sita sunt pro quadraginta libris parisiensium et duas terras pro quatuor libris parisiensium de qua totali summa pecunie predicti Symon et ejus uxor coram nobis se tenuerunt propagatis in pecunia numerata Promiserunt dictus Symon et Matildis uxor ejus [] Conventum etiam fuit in contractu venditionis quod si due dicte pecie vinee ultra tria arpenta ad perticam patrie contineant dicti Symonet Matildis uxor ejus in hoc quod super erit nichil poterunt reclamare Si vero minus contineant dicti Symon et ejus uxor non terrebuntur quod defecerit perficere abbatisse et conventui supradictis In cujus rei memoriam et testimonium sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo quarto mense maio