Charter Document - 04960223
| Charter Number: | 04960223 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 1243 |
| Date type: | Internal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Officialis Curie Carnotensis salutem in Domino Noveritis quod in nostra presentia constitutus nobilis vir Adam dominus de Galardone miles recognovit se vendidisse abbatisse et conventui de Portu Regis totam terram quam habebat et possidebat inter terram dictarum abbatisse et conventus et terram que fuit defuncti Petri de Richervilla militis in parrochia de Escrones que terra vocatur Chahengnai et movet de Domino Petro Galteri milite et est de feodo domini Regis a predictis monialibus pacifice et quiete in perpetuum possidendam pro triginta libris carnotensium de quibus coram nobis dictus Adam se totaliter tenuit propagato in pecunia numerata Promittens fide media [] immo dictam terram garantizabit ad usus et consuetudines patrie erga omnes preter quam erga dominos feodales Preterea domina Agnes uxor prefati nobilis spontanea non coacta de mandato dicti Ade mariti sui fide media promisit [] In cujus rei testimonium nos ad petitionem dictorum presentes litteras predictis monialibus dedimus sigillo curie Carnotensis roboratas Datum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo tertio mense septembri
