Charter Document - 04960218

Charter Document - 04960218


Charter Number: 04960218
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1242
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ludovicus Dei gratia Francorum rex Universis ad quos littere presentes pervenerint salutem Notum facimus quod nos dilecto nostro Petro de Bello Videre militi licenciam dedimus et concessimus quantum ad nos pertinet quia res de feodo nostro movet quod ipse vendere possit abbatisse et conventui Portus Regis unum modium frumenti et unum modium avene annui redditus singulis annis in granchia ipsius Petri apud Bellovidere percipiendos In cuius rei testimonium sigillum nostrum salvo jure alieno presentibus litteris duximus apponendum Actum apud Conne super Ligerim anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo secundo mense Octobris