Charter Document - 04960217
Charter Number: | 04960217 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1242 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Blanchia Dei gratia Francorum regina universis ad quos littere presentes pervenerint salutem Notum facimus quod nos dilecto et fideli nostro Petro de Bello Videre licenciam dedimus et concessimus quantum ad nos pertinet quia res de feodo nostro movet quod ipse vendere possit abbatisse et conventui Portus Regis unum modium frumenti et unum modium avene annui redditus singulis annis in granchia ipsius Petri apud Bellovidere percipiendos In cuius rei testimonium sigillum nostrum salvo jure alieno presentibus litteris duximus apponendum Actum apud Conne anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo secundo mense octobris