Charter Document - 04960213
Charter Number: | 04960213 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1241 - 1242 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis officialis curie parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod constitutus coram nobis Philippus de Corcellis scutifer recognovit quod defunctus Petrus de Corcellis miles quondam pater ejusdem Philippi dedit dum viveret in perpetdam elemosinam abbatisse et conventui de Porregio et earum monasterio quatuor sextarios bladi hybernagii annui redditus ad mensuram de Castroforti super quodam molendino sito apud Corceles movente de hereditate ejusdem Petri ut idem Philippus confessus est coram nobis recognovit etiam dictus Philippus se esse heredem dicti Petri et se dictum molendinum tenere ac possidere et predictam elemosinam voluit et concessit dictus Philippus coram nobis Etiam se et omnes illos qui dictum molendinum tenebunt et possidebunt in posterum obligavit ad reddendum dictum bladum a modo et in perpetuum singulis annis dictis monialibus terminis inferius subnotatis videlicet duos sextarios dicti bladi infra triduum post festum beati Remigii et alios duos infra festum beati Nicholai Yemalis promittens fide prestita quod contra predicta per se vel per alium non veniet in futurum Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo primo mense aprili