Charter Document - 04960204

Charter Document - 04960204


Charter Number: 04960204
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1241
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Ego Petrus de Noisi miles notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego dedi in perpetuam elemosinam abbatisse et conventui Portus Regis unum arpentum vinee cujus una medietas est in loco qui dicitur Fons Sancti Martini alterius vero medietatis pars est in loco qui dicitur Vallis Girardi et pars altera in loco qui dicitur Aquintes Hanc autem elemosinam dictis abbatisse et conventui donavi pro salute anime fratris mei Johannis defuncti et omnium amicorum meorum Et promisi eisdem quod dictam vineam que sicut dictum est in tribus locis ipsis contra omnes qui juris ibi aliquid poterent exceptis superioribus dominis feodi in quo est dictum arpentum vinee garantizarem In cujus rei testimonium dedi eis presentes litteras sigillis mei munimine roboratas Datum anno domini millesimo ducentesimo quadragesimo primo