Charter Document - 04960203
| Charter Number: | 04960203 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 1241 |
| Date type: | Internal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus ad q lit t pres pervenerint decanus de Mellento salutem in Domino Noveritis quod Petrus de Galon miles et Margareta ejus uxor in nostra presentia constituti recognoverunt se vendidisse Petro militi de Noisiaco octo libras redditus quas habebant apud Mellentum sitas in feodo Mathei de Malliaco militis pro sexaginta et decem libris parisiensium de quibus fuerunt plenarie satisfacti [Et promiserunt] fide data de predicta venditione fideliter observanda Quod ut ratum et firmum permaneat presentem paginam ad preces illorum sigilli nostri munimine dignum duximus roborandam Datum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo mense mayo
