Charter Document - 04960198

Charter Document - 04960198


Charter Number: 04960198
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1239 - 1240
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hugo de Bello Videre miles notum facio universis tam presentibus quam futuris quod Hugo Pilet Margareta uxor ejus [] Predictus autem Hugo Pilet a quo alii venditores partem suam dicti nemoris tenebant et qui totum dictum nemus a me tenebat in feodum promisit se garantizaturum dictum nemus predictis monialibus ad usum et consuetudines Francie in manu mortua contra omnes Ego vero secundus dominus dicti feodi dictam venditionem volo et concedo [] et promitto fide corporaliter prestita [] Pro hac autem venditione concedenda recepi duodecim libras parisienses quas dicte moniales propter hoc mihi dederunt in pecunia numerata Et cujus testimonium presentes litteras sigilli mei impressione roboravi Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo nono mense aprili