Charter Document - 04960194

Charter Document - 04960194


Charter Number: 04960194
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Bequest
Date: 1239
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Hugo de Joiaco miles notum facio universis presentes litteras inspecturis quod ego de voluntate Margarite uxoris mee ob remedium anime mee et dicte Margarete et aliorum amicorum meorum dedi in puram et perpetuam elemosinam abbatie Portus Regis unum quarterium vinee situm in valle de Medunno contiguum vineis dicte abbatie post decessum nostrum Quemcumque vero nostrum prius decedere contigerit volo et concedo quod dicte moniales percipient totum dictum quarterium sine contradictione alterius super viventis libere pacifice et quiete Quod ut ratum et firmum permaneat presentes litteras sigilli mei munimine roboravi Actum apud Aquas Mortuas anno Domini MCCXXXIII mense augusto