Charter Document - 04960184

Charter Document - 04960184


Charter Number: 04960184
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1239
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis Officialis Curie Parisiensis in Domino salutem Notum facimus quod in nostra presencia constitutus Stephanus de Meuduno miles recognovit quod Domicella Beatrix de Orsignies vidua dedit in elemosinam puram et perpetuam ecclesie monialium Portus Regis quindecim arpenta terre arabilis sita inter Vilers et Orsignies que movent de feodo meo tertio loco Recognovit eciam coram nobis se dedisse et concessisse dicte ecclesie quandam peciam vinee site apud Meudon que vocatur vinea de Peru in censiva domini Johannis de Villadavrai militis ad undecim denarios et obolem censuales Promittens fide media quod contra premissa per se vel per alium non veniet in futurum et quod contra omnes heredes suos dicte ecclesie in manu mortua garantizabit Johannes vero de Meuduno nepos dicti Stephani et Petrus de Clamarcio et Genovefa uxor dicti Petri coram nobis constituti predictam terram et vineam et quidquid juris in eisdem jure hereditario seu ratione dominii seu dotalicii aut alio quolibet modo habebant eidem ecclesie in manu mortua perpetue quitaverunt promittentes [] Datum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo nono mense maio