Charter Document - 04960181

Charter Document - 04960181


Charter Number: 04960181
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1238 - 1239
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Matheus de Malliaco miles omnibus ballivis suis salutem et dilectionom Mandamus vobis et districte precipimus quatinus visis litteris istis sine dilatione et contradictione reddatis monialibus de Portu Regio tam anno presenti quam annis singulis futuris prima die marcii septem libras et dimidiam parisiensium prima die junii septem libras et dimidiam par prima die septembris septem libras et dimidiam pariter prima die decembris septem libras et dimidiam par qui denarii eis assignati sunt in elemosina felicis memorie Mathei quondam patris mei et Buchardi quondam fratris mei et mea in redditu quod habeo apud Mellentum Quos etiam denarios dedimus dictis monialibus in perpetuam elemosinam singulis annis ad dictos terminos in dicto redditu percipiendos In cujus rei testimonium et confirmationem presentes litteras duximus sigillo nostro confirmandas Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo octavo mense februarii