Charter Document - 04960176
Charter Number: | 04960176 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1238 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Petrus dominus Malliaci et Buchardus frater ejus salutem in Domino Notum facimus universis quod nos ratas habemus et gratas et etiam confirmamus omnes elemosinas quos dederunt bone memorie avus noster Matheus quondam dominus Malliaci et pater noster Buchardus filius ejusdem Mathei et Matheus avunculus noster monialibus de Portu Regio necnon et omnes elemosinas quecumque date sunt eisdem monialibus in omni dominio nostro et in omni potestate nostra et in omnibus feodis nostris volentes et concedentes quod dicte moniales dictas elemosinas in perpetuam libere possideant et quiete Et ut hec omnia supradicta perpetuam habeant firmitatem presentem paginam sigillorum nostrorum munimine duximus roborandam Actum anno Domini MCC tricesimo octavo