Charter Document - 04960173

Charter Document - 04960173


Charter Number: 04960173
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1238
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis Guillelmus dictus Sanz Avoir miles salutem in Domino Noverint universi quod dominus Simon Sanz Avoir avunculus noster recognovit coram nobis se contulisse in elemosinam monialibus de Portu Regio duos dupplarios vini in pressorio domini Petri de Manlia annuatim percipiendos et quamdam vineam sitam apud Manliam juxta magnum rivum que omnia scilicet vinum et vineam movent de feodo nostro Quam approbamus volentes et concedentes quod dicte moniales dictam donationem in perpetuum in manu mortua libere possideant et quiete Promittentes [] In cujus rei testimonium presentem paginam sigilli nostri munimine dignum duximus roboravi Actum anno gratie millesimo ducentesimo tricesimo octavo