Charter Document - 04960162

Charter Document - 04960162


Charter Number: 04960162
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1236
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis Guillermus ecclesie Carnotensis et Pissiacensis archidiaconus salutem in Domino Noveritis quod Guillermus Roillie miles et Theophania ejus uxor et Bartholomens Pelu miles et Agnes uxor sua in nostra presentia constituti concesserunt et quitaverunt in perpetuum abbacie et monialibus Porregii cisterciensis ordinis quandam domum cum appendenti vinea quam emerunt ab Adam presbitero apud Malliacum similiter pressorium quod ibi erat cum omnibus consuetudinibus et redibentiis tali modo quod dicti milites et heredes eorum singulis annis in feste Sancti Dyonisii recipient quadraginta solidos parisiensium a dictis monialibus Ipsi autem et eorum uxores fidem in manu nostra prestiterunt corporalem quod in predicta domo et appendenti vinea et pressorio nihil juris ratione hereditatis vel dotolicii de cetero reclamabunt Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo sexto mense octobri