Charter Document - 04960158

Charter Document - 04960158


Charter Number: 04960158
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1235
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis officialis Curie Parisiensis in Domino salutem Notum facimus quod in nostra presencia constitutus Johannes de Villadavrei asseruit quod Stephanus de Meudon miles dederat et concesserat in perpetuam elemosinam Deo et ecclesie monialium de Porrois cisterciensis ordinis quandam vineam sitam apud Meudon in loco qui vulgariter appellatur Le Perier que vinea movebat de feodo suo quam donationem voluit et concessit Voluit etiam et concessit quod dicta ecclesia teneat de cetero dictam vineam in manu mortua absque conditione venditionis salvo tamen sibi et heredibus suis censu suo capitali Promittens fide in manu nostra corporali prestita quod contra istam concessionem per se vel per alium non veniet in futurum Quod autem audivimus hoc testamur salvo jure cujuslibet alterius Datum anno Domini MCCXXXV mense aprili