Charter Document - 04960157

Charter Document - 04960157


Charter Number: 04960157
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1235
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis ego Ansellus de lnsula miles pro salute anime mee et patris mei et matris mee et antecessorum dedi intuitu pietatis et concessi assensu et voluntate Johannis filii mei et omnium amicorum meorum triginta solidos parisiensium annui redditus sanctimonialibus de Porrois in perpetuum reddendos in censibus meis apud Vallemonda in crastino sancti Dyonissii annuatim Ego dictus Ansellus constitui dictos denarios ad pitanciam nominatam in die anniversarii domini Buchardi defuncti Dedi hoc sanctimonialibus tenendum de me in perpetuum et heredum meorum libere quiete et pacifice possidendum Quod autem hoc sit firmum et stabile nec possit in posterum permutari ego Ansellus de Insula miles has litteras sigilli mei munimine roboravi Datum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo quinto mense octobri