Charter Document - 04960156
| Charter Number: | 04960156 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1235 |
| Date type: | Internal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis officialis Curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod in nostra presentia constitutus Guillelmus de Chateron miles voluit et concessit venditionem cujusdam terre site apud Villetein quam Guillelmus de Yssiaco miles et Sedilia uxor ejus dicuntur fecisse monialibus de Porrois promittens fide data quod contra per se vel per alium non veniet in futurum Odelina vero uxor dicti militis de Chateron eamdem venditionem laudavit voluit pariter et concessit et de non veniendo contra in posterum fidem in manu Thome de Athies prestitit sicut in litteris ejusdem prioris vidimus contineri Datum Domini millesimo ducentesimo tricesimo quinto mense julio
