Charter Document - 04960154
Charter Number: | 04960154 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1235 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Petrus Dominus Marliaci notum facio universis quod bone memorie dominus Buchardus pater meus quondam dominus Marliaci excambiavit assensu matris mei et meo conventui Portus Regis contra terram de Broissin et contra centum solidos parisienses pro decem modios bladi in molendinis suis de Galardone dictus autem conventus assignationem dicte terre de Broissin acceperat et etiam nunc possidet sed quoniam assignationem predictorum centum solidorum nondum acceperat ego Petrus dominus Marliaci assigno dicto conventui pro me et Matilde matre mea et Bucardo fratre meo eosdem solidos percipiendos amortisatos singulis annis in festo sancti Dionisii in censibus meis de Malliaco Predicta vero mater mea et predictus Bucardus frater meus fecerant mihi tantam et sufficientem assignationem pro partibus dictorum centum solidorum sibi competentibus quas partes ipsi pro predicto excambis reddere sicut ego predicto conventui tenebantur Set ego ipsi pro easdem partes sicut super dictum est eodem conventui assignavi In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli mei munimine roboravi Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo quinto