Charter Document - 04960153
| Charter Number: | 04960153 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1234 - 1235 |
| Date type: | Internal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis [] ego Johannes de Chaumont miles notum facio quod emptionem apud Separam quam abbatissa et conventus Portus Regis cisterciensis ordinis fecerunt a Symone de Separa et uxore ejus in censiva domini Gervasii de Separa militis quam tenet de me ego volo laudo approbo et concedo prefatis [] Portus Regis perpetue et pacifice possidendam sicut continetur in litteris domini Gervasii supradicti quas habent [] prenotate Ad petitionem dicti Gervasii presentes litteras in testimonium hujus rei et munimen sigillo meo roboravi Actum anno Domini MCCXXXIIII mense januario
