Charter Document - 04960152
Charter Number: | 04960152 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1234 - 1235 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Gervasius de Separa miles notum facio universis [] quod cum defunctus Symon de Separa armiger Clemencia ejus uxor et Hugo eorum filius vendidissent olim abbatisse et conventui Portus Regis quandam domum apud Separam super rivam cum toto proprisio in censiva mea et Symonis clerici et Rogeri fratrum meorum ego dictam venditionem volui [] quod predicte abbatisse et conventus domum cum proprisio teneant [] ad duas solidos censuales [] concedens ut jam dictis liceat domum claudere dummodo rivo non noceant et quod in proprisio valeant torcular constituere et ad illud vindemiam vinearum suarum solummodo quas in censiva mea et fratrum meorum in prasenti possident videlicet vinee de Clauso [] Hec autem omnia Ysabellis uxor mea voluit [] Prefati fratres mei Symon et Rogerus omnia antedicta concesserunt [] Pro hac quitatione facienda recepimus ego et patres mei XXX libras parisiensium ab abbatissa et conventu prenotatis In cujus rei memoriam presentes litteras de voluntate et assensu fratrum meorum et Ysabellis uxoris mee sigilli mei dignum duxi roborandas Actum anno MCCXXXIIII mense januario