Charter Document - 04960151
Charter Number: | 04960151 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Purchase |
Date: | 1234 - 1235 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis officialis Curie Parisiensis in Domino salutem Notum facimus quod Clemencia relicta defuncti Symonis de Separa et Hugo filius ejus in nostra presentia constituti recognoverunt quod ipsi et dictus Symon defunctus vendiderant abbatisse et conventus Portus Regis quandam domum apud Separam super rivum cum toto ejus proprisio in censiva domini Gervasii de Separa militis Symonis et Rogeri fratrum ejus pro sexaginta et decem libris parisiensium de quibus dicta Clementia et Hugo filius ejus recognoverunt sibi fuisse satisfactum in pecunia numerata promittentes fide media quod contra vendilionem istam non venient in futurum et quod dictam domum cum toto ejus proprisio predictis abbatisse et conventui ad usus et consuetudines Francie garantizabant contra omnes Predictus autem Gervasius de Separa Symon clericus et Rogerus fratres ejus in quorum censiva dicta domus sita est venditionem voluerunt pariter et concesserunt et se garantizatores erga dominos a quibus tenent feodum constituerunt coram nobis quilibet in solidum et per fidem voluerunt quod [] predicti teneant prefatam domum in manu mortua ad duos solidos parisiensium censuales quos [] predicti predicto Gervasio et heredibus suis in festo Beati Remigii annuatim solvere tenebantur Voluerunt etiam dicti fratres sub prestita fidei religione quod liceat dictis [] dictam domum claudere dummodo non noceant in aliquo rivo antedicto et quod in proprisio domus torcular valeant constituere ad quod vindemiam vinearum suarum quas in presenti possident vinee de Clauso vinee de Trelliis vinee de Veteribus Plantis vinee Reginaldi Ridel site in territorio de Gres et vinee de Juxta Viam poterunt ducere libere et pacifice Prefate vero [] nullam alienam vindemiam ad torcular poterunt accipere nisi de assensu dominorum predictorum Ysabellis vero uxor dicti Gervasii militis omnia supradicta voluit et concessit fide corporaliter prestita in manu Jordani presbiteri de Separa pro ut nobis retulit viva voce Pro ante dicta concessione facienda Gervasius et fratres ejus recognoverunt se recepisse ab abbatissa et conventu XXX libras parisiensium in pecunia numerata Quod ut ratum permaneat presentes litteras ad petitionem partium sigillo Curie Parisiensis fecimus sigillari Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo quarto mense januario