Charter Document - 04960146

Charter Document - 04960146


Charter Number: 04960146
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1234
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Nos Rogerius de Villadavrai et Odelina de Separa notum facimus universis quod magister Symon frater noster canonicus Parisiensis agens in extremis dedit conventui Portus Regis in perpetuum elemosinam X solidos parisiensium percipiendos annis singulis in censu de Gif in festo Sancti Remigii Idem etiam Symon legavit in perpetuam elemosinam XXIV solidos par percipiendos in predicto censu assignandas ad dispositionem gageriorum suorum videlicet magistri Herberti domini Guillermi de Varziaco magistri Hugonis cognomento Aculei canonicorum et nostram cui loco vel quibus personis nos vellemus dictos XXV solidos assignare Nos vero omnes quinque pariter communi assensu laudavinus approbavimus et voluimus ut dicti viginti quinque solidi cum supra dictis decem solidis in perpetuam elemosinam darentur predicto conventui Portus Regis percipiendos similiter cum dictis X solidis in predicto censu de Gif annis singulis in festo Sti Remigii ita quod predictus conventus Portus Regis vel nuncius ejusdem percipiet simul triginta quinque solidos parisiensium in eodem censu et in eodem festo et de eisdem reddet annis singulis ecclesie Sancti Albini duos solidos et presbitero ejusdem loci duos solidos pro faciendo anniversario predicti magistri Symonis Retinuimus etiam nobis in predicto censu justiciam nostram et quod predictus conventus habebit tantummodo simplicem elemosinam sibi superius assignatam In cujus rei testimonium et munimen nos Rogerius et Odelina presentes litteras sigillis nostris dignum duximus roborandas Actum anno Domini MCCXXX quarto