Charter Document - 04960145

Charter Document - 04960145


Charter Number: 04960145
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Reduction
Date: 1233
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Noverint universi presentes litteras inspecturi quod ego Petrus de Escrones miles dedi et concessi sanctimonialibus Portus Regis de quindecim solidis censualibus quas debebant mihi singulis annis in festo Sancti Remigii pro terra que jungit terre domini Ade de Galardone et terre domini Petri de Richiervilla apud Chahengnai quatuordecim solidos in puram et perpetuam elemosinam de assensu Marie uxoris mee Predicte vero sanctimoniales reddent mihi et heredibus meis singulis annis in festo supradicto duodecim denarios tantummodo in recognitionem pro dicta terra Et ego Petrus et heredes mei garantizabimus predictum elemosinam memoratis sanctimonialibus in perpetuum In cujus rei testimonium et munimen presentes litteras sigillo meo roboravi Actum anno Verbi incarnati millesimo ducentesimo tricesimo tertio mense decembri