Charter Document - 04960142
Charter Number: | 04960142 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1233 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Matheus de Malliaco miles notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod Robertus de Cleencort miles contulit ecclesie Beate Marie Portus Regis tres solidos et dimidium parisiensium quos tenet de Galerando de Claencuria in puram et perpetuam elemosinam sicut vidi contineri in litteris prefati Roberti militis Ad petitionem vero memorati Galerandi qui de feodo meo tenet illud de quo movet hec donatio in testimonium hujus rei et munimen presentes litteras sigillo meo roboravi Actum anno Domini MCCXXXIII mense septembri