Charter Document - 04960138

Charter Document - 04960138


Charter Number: 04960138
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1233
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

G[alterus] divina permissione Carnotensis ecclesia minister humilis omn pr litt inspecturis salutem in Domino Notum facimus quod Guillelmus de Sancto Juliano miles in nostra presencia constitutus recognovit se pignori obligasse totam decimam quam percipiebat in parrochia Sancti Scubiculi abbatisse et conventui de Porrois cisterciensis ordinis pro sexaginta quinque libris parisiensium ab eisdem quiete possidendam donec redimatur Fide in manu nostra prestita quod dictam decimam durante impignoratione eisdem garantizabit bona fide et easdem super hoc indempnes conservabit Maria eciam uxor ejus de cujus conquesta esse dinoscitur decima dicta in nostra presencia impignorationem de bona voluntate sua voluit et conceesit fide in manu nostra data quod contra eandem de cetero per se vel per alium non veniet sed eam dictis monialibus bona fide proposse suo tenebit et eas super hoc indempnes conservabit Germundus vero de Marolio de cujus feodo decima movet dictam impignorationem in nostra presentia voluit et laudavit et garantizandam dictis monialibus fide data promisit Item Germundus et Guillelmus de Valle Sancti Germani milites Stephanus de Jerra et Johannes de Valle Sancti Germani armigeri se plegios constituerant fide in manu nostra data promittentes se apud Sanctum Arnulfum prisionem tenere nec inde exire donec predictis monialibus de dampnis et de perditis et etiam de tota pecunia supradicta esset satisfactum si aliquis eas supra hoc durante impignoratione molestaret Nos igitur istam impignorationem approbantes ad petitionem prefati Guillelmi militis et Marie uxoris ejus presentes litteras inde factas sigilli nostri munimine duximus roborandas Actum anno gracie millesimo ducentesimo tricesimo tertio mense aprili