Charter Document - 04960135

Charter Document - 04960135


Charter Number: 04960135
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Revocation
Date: 1232 - 1233
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis officialis Curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod in nostra presentia constitutus Guillelmus de Urmeio armiger recognoscens moniales de Porregio habere ex elemosina defuncti Nivelonis de Buc militis quandam decimam bladi apud Toussues que quidem decima de feodo ipsius Guillelmi movere dicitur quidquid juris habebat in illa decima seu in totali donatione facta dictis monialibus a dicto Nivelone dictis monialibus quitavit in perpetuum fide prestita ab eisdem monialibus in manu mortua perpetuo possidendam Matildis uxor Guillelmi omnia predicta voluit et quidquid ibidem habebat dotalicio vel alio modo quitavit in perpetuum fide data Quod ut ratum permaneat presentes litteras ad petitionem dicti Guillelmi et ejus uxoris sigillo Curie Parisiensis fecimus sigillari Datum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo secundo mense marcio