Charter Document - 04960130

Charter Document - 04960130


Charter Number: 04960130
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1231 - 1232
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Americus Dei gratia vicecomes Narbone notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego et felicis memorie Margareta quondam uxor mea dedimus in puram et perpetuam elemosinam monialibus Porregii C solidos parisiensium annui redditus in censu quem habemus apud Quarrerias ex parte dicte Margarete in festo Sancti Remigii annuatim percipiendos Preterea dedimus dictis monialibus pro Margareta nepte Roberti de Essenviller militis que erat filiola dicte Margarete uxoris nostre LX solidos parisiensium pro quibus dicte moniales tenent quandam vineam apud Malliacum que vocatur La Crote Et hoc factum fuit postquam recepte fuerant in moniales et sorores filia nostra Aelisis et Margareta filiola uxoris nostre Actum anno Domini MCCXXXI mense januario